monumenta.ch > Hieronymus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 68, 2
Et ne veteres replicando historias, longum faciam, et excedam mensuram epistulae, brevem tibi fabulam referam, quae infantiae meae temporibus accidit. Beatus Antonius cum a sancto Athanasio, Alexandriae Episcopo, propter confutationem haereticorum , in urbem Alexandriam esset accitus, et isset ad eum Didymus vir eruditissimus, captus oculis, inter caeteras sermocinationes, quas de Scripturis sanctis habebant, cum eius admiraretur ingenium, et acumen animi collaudaret, sciscitans ait: Num tristis es, quod oculis carnis careas? Cum ille pudore reticeret; secundo tertioque interrogans, tandem elicuit, ut moerorem animi simpliciter fateretur. Cui Antonius: Miror, ait, prudentem virum eius rei dolere damno, quam formicae et muscae et culices habent, et non laetari illius possessione, quam sancti soli et Apostoli meruerunt. Ex quo pervides, quod multo melius sit spiritu videre quam carne: et illos oculos possidere, in quos peccati festuca non possit incidere. Nos , licet hoc anno non veneris, tamen non desperamus adventum tuum. Quod si sanctus Diaconus portitor litterarum, tuis rursum amplexibus fuerit irretitus, et illo comitante, huc veneris, libenter suscipiam, dispensationis moram magnitudine foenoris duplicari.